Liber Regum Tertius*

Caput 7: Versus 23

A labio usque ad labium.Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiae coronam.Quinque cubitorum.Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur:Et resticula triginta cubitorum cingebat illud.Disciplina coelestium praeceptorum qua a voluptatibus religamur; unde:Funiculus triplex difficile rumpiturEccl. 4., quia observatio mandatorum quae in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernae retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Haec triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis.Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe coelestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari.Et sculptura.Cum praedictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura haec subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialae expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quae aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quae nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis saeculi Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel justitiae merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiae perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito haeres divinae promissionis effectus, caetera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judaea pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quae in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari aeneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis coelestibus obedire, et tota intentione ad superna praemia suspensos prospexerint, imitari contendant.
(* Traductions européennes)